{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.2","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":240,"text":"Aerem uero aquis esse superiorem, quamuis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur quod nullum uas ab ore inpressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. uidetur enim uas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non inuenit emicandi locum nec deorsum uersus inruptis aquis subter eas natura ire sinitur, plenitudine sua repellit eas et in uas non permittit intrare. cum autem uas ita conlocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius exeunte aere superius. itemque si uasis erecti os pateat in caelum, cum infundis aquam, euadit aer sursum uersus ex aliis partibus, qua non infundis, et fit locus aquae deorsum uersus intrandi. quodsi ui maiore uas deprimitur, ut uel ex latere uel desuper aquae repente influant et undique os uasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; at ipsa disruptio singultus uasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest propter illius oris angustias. ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas dissicit, cum exilientes inpetu eius inpulsae ebulliunt et eum bullis crepantibus emittunt in sua properantem atque illis ad ima decidendi aditum dantem. si autem sub aquas ire cogatur ex uase, ut illo cedente uas ab ore in ima presso repleri uelis, facilius undis undique uersum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.1.24-25","label":"2.1.24 to 2.1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.1.24"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}