{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.6.12-26","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.6.12-26","ref":"2.6.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":282,"text":"an ita trinitas intellegitur: et dixit deus: fiat. et fecit deus. et uidit deus, quia bonum est? sed non conuenit unitati trinitatis, ut filius quasi iussus fecisse intellegatur, spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere uidisse bonum esse, quod factum est. quibus enim uerbis iuberet filio pater, ut faceret, cum ipse sit principale uerbum patris, per quod facta sunt omnia? an eo ipso, quod scriptum est: fiat firmamentum, haec ipsa dictio uerbum est patris, unigenitus filius, in quo sunt omnia, quae creantur, etiam antequam creantur, et quidquid in illo est, uita est, quia quidquid per eum factum est, in ipso uita est, et uita utique creatrix. sub illo autem creatura? aliter ergo in illo sunt ea, quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea : aliter autem in illo sunt ea, quae ipse est. ipse enim uita est, quae ita in illo est. ut ipse sit, quoniam ipse uita est lux hominum. quia ergo nihil creari posset siue ante tempora, quod quidem non est creatori coaeternum, siue ab exordio temporum siue in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in dei uerbo patri coaeterno coaeterna uita uiueret, propterea scriptura, priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine, quo conditam dicit, respicit ad dei uerbum, prius ponens: et dixit deus: fiat illud. non enim inuenit ullam causam rei creandae, quam in uerbo dei non inuenit creari debuisse. Non ergo deus totiens dixit: fiat illa uel illa creatura, quotiens in hoc libro repetitur: et dixit deus. unum quippe uerbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula; sed eloquium scripturae descendens ad paruulorum capacitatem dum insinuat singillatim genera creaturarum per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in uerbo dei.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.6.1-11","label":"2.6.1 to 2.6.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.6.27-33","label":"2.6.27 to 2.6.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.27"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}