{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.6.27-33","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.6.27-33","ref":"2.6.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":137,"text":"nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet. Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus, quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat, ut fieret.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.6.12-26","label":"2.6.12 to 2.6.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.6.12"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.7","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}