{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.8.1-12","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.8.1-12","ref":"2.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":304,"text":"Quid sibi ergo uult in ceteris illa repetitio ? an eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari — in qua natura intelleguntur omnes sancti angeli atque uirtutes - et propterea non repetiuit factum, posteaquam dixit: facta est lux, quia non primo cognouit rationalis creatura conformationem suam ac deinde formata est, sed in ipsa sua conformatione cognouit, hoc est inlustratione ueritatis, ad quam conuersa formata est, cetera uero, quae infra sunt, ita creantur. ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae ac deinde in genere suo ? quapropter lucis conditio prius est in uerbo dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna patri sapientia, ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, quae condita est: illic non facta, sed genita, hic uero facta, quia ex informitate formata. et ideo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, ut, quod ibi erat in uerbo, hic esset in opere. conditio uero caeli prius erat in uerbo dei secundum genitam sapientiam, deinde facta est in creatura spiritali, hoc est in cognitione angelorum secundum creatam in illis sapientiam; deinde quod caelum factum est, ut esset iam ipsa caeli creatura in genere proprio, sic et discretio uel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria caeli, sic animantia orta ex aquis ac terra. Neque enim sicut pecora solo sensu corporis uident angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius nouerunt interius in ipso dei uerbo. a quo inluminantur, ut sapienter uiuant, cum sit in eis lux, quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam intellegimus. quemadmodum ergo ratio, qua creatura conditur, prior est in uerbo dei quam ipsa creatura, quae conditur, sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non tenebrata est, ac deinde ipsa conditio creaturae.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.7","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.7"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.8.13-24","label":"2.8.13 to 2.8.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}