{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.8.13-24","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.8.13-24","ref":"2.8.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":247,"text":"neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant angeli, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspicerent . qui ex quo creati sunt, ipsa uerbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur atque inde ista respicientes secundum id, quod intus uident, uel recte facta adprobant uel peccata inprobant. Nec mirum est, quod sanctis angelis suis in prima lucis conditione formatis prius deus ostendebat, quod erat deinceps creaturus. neque enim intellectum dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. quis enim cognouit intellectum domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ex ipso ergo discebant angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio. Quapropter iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in ceteris creandis rebus audimus: et dixit deus: fiat, intellegamus ad aeternitatem uerbi dei recurrentem scripturae intentionem. cum uero audimus: et sic est factum, intellegamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in uerbo dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso dei uerbo prior faciendam esse cognouit, ut postremo, cum audimus repeti et dici, quod fecit deus, iam intellegamus in suo genere fieri ipsam creaturam. porro cum audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegamus benignitati dei placuisse, quod factum est, ut pro modo sui generis maneret, quod placuit, ut fieret, cum spiritus dei superferebatur super aquam..","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.8.1-12","label":"2.8.1 to 2.8.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.8.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.9.1-12","label":"2.9.1 to 2.9.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}