{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 2.9.13-22","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.9.13-22","ref":"2.9.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":173,"text":"Et illa quidem apud nos camerae similitudo etiam secundum litteram accepta non inpedit eos qui sphaeram dicunt. bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de caeli figura scriptura loqui uoluisse. si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte caelum terram contegit; si autem sphaera est, undique camera est. sed illud, quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae aduersum sit. quid autem hinc allegoriae senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet. siue igitur ita, ut ibi posui, siue aliquo alio modo intellegendum sit caelum sicut pellis extentum, propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet . utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intellegi potest, utrumque autem ad litteram quomodo possit, uidendum est. si enim camera non solum curua, sed etiam plana recte dicitur, profecto et pellis non solum in planum, uerum etiam in rotundum sinum extenditur. nam et uter et uesica pellis est.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.9.1-12","label":"2.9.1 to 2.9.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.9.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 2.10","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}