{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 3.11.17-25","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 3.11.17-25","ref":"3.11.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":187,"text":"an, quia ter dixit: secundum genus, tria quaedam genera nos inuitat adtendere? primo secundum genus quadrupedia et reptilia: ubi arbitror significatum, quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, steliones et si quid huiusmodi est. ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iterauit, quia reptilium uocabulo fortasse conplexus est: unde ibi non simpliciter ait: reptilia, sed addidit: omnia reptilia terrae; ideo terrae, quia sunt et aquarum, et ideo omnia, ut illic intellegantur, quae quattuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine significata proprie sunt. bestias autem, de quibus item ait: secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saeuit exceptis serpentibus. pecora uero, de quibus tertio ait: secundum genus, quae neutra ui lacerant, sed aut de cornibus aut ne hoc quidem. praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat ipso pedum numero facile agnosci et nomine pecorum uel bestiarum omne inrationale animal aliquando conprehendi. sed etiam ferarum uocabulum solet in latina lingua tantumdem ualere; non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi cotidiano facile animaduerti potest.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 3.11.1-16","label":"3.11.1 to 3.11.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 3.12","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}