{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 4.24","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.24","ref":"4.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":206,"text":"Quapropter, cum sancti angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur, si uiam — quod nobis Christus factus est usque in finem tenuerimus, semper uideant faciem dei uerboque eius unigenito filio, sicut patri aequalis est, perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia. procul dubio uniuersam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso uerbo dei prius nouerunt, in quo sunt omnium, etiam quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tamquam in eo, per quod facta sunt omnia, ac deinde in ipsa creatura, quam sic nouerunt, tamquam infra despicientes eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili ueritate rationes, secundum quas facta est, principaliter uident. ibi ergo tamquam per diem, unde et concordissima unitas eorum eiusdem ueritatis participatione dies est primitus creatus, hic autem tamquam per uesperam; sed continuo fit mane — quod in omnibus sex diebus animaduerti potest — quia non remanet angelica scientia in eo, quod creatum est, quin hoc continuo referat ad eius laudem atque caritatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur: in qua ueritate stando dies est. nam si uel ad se ipsam natura angelica conuerteretur seque amplius delectaretur quam illo, cuius participatione beata est, intumescens superbia caderet, sicut diabolus : de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.23","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.23"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.25","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.25"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}