{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 4.28","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.28","ref":"4.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":250,"text":"Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce spiritali et condito die in spiritali et angelica creatura et de contemplatione, quam habet in uerbo dei, et de cognitione, qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intellegendum diem et uesperam et mane, sed aliter quidem, quam in hac consuetudine cotidianae lucis huius et corporalis, non tamen tamquam hic proprie, ibi figurate; ubi enim melior et certior lux, ibi uerior etiam dies . cur ergo non et uerior uespera et uerius mane? nam si in istis diebus habet quandam declinationem suam lux in occasum, quam uesperae nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic uesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris adsurgitur? neque enim et Christus sic dicitur lux, quomodo dicitur lapis, sed illud proprie, hoc utique figurate. quisquis ergo non eam, quam pro nostro modulo uel indagare uel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi, quaerat et diuinitus adiutus inueniat. fieri enim potest, ut etiam ego aliam his diuinae scripturae uerbis congruentiorem fortassis inueniam. neque enim hanc ita confirmo, ut aliam, quae praeponenda sit, inueniri non posse contendam, sicut confirmo requiem dei scripturam sanctam non' quasi post lassitudinem uel curae molestiam nobis insinuare uoluisse.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.27","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.27"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.29","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}