{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 4.32.13-21","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 4.32.13-21","ref":"4.32.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.32.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.32.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.32.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":253,"text":". Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint interualla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in uerbo dei, cum dixit: fiat lux, et secuta est ipsa lux, qua angelica mens formata est atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur, ut fieret. et ideo non prius dictum est: et sic est factum, et postea dictum est: et fecit deus lucem, sed continuo post uerbum dei facta est lux adhaesitque creanti luci lux creata, uidens illam et se in illa, id est rationem, qua facta est. uidit etiam se in se, id est distante, quod factum est, ab eo, qui fecit. et ideo cum placuisset deo factum uidenti, quia bonum est, et diuisa esset lux a tenebris et uocata lux dies et tenebrae nox, facta' est et uespera, quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a creatore creatura aliter in se ipsa cognita quam in illo; atque inde mane et aliud praenoscendum, quod fuerat uerbo dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. et ideo dixit deus: fiat firmamentum. et sic est factum, in cognitione spiritalis creaturae hoc priusquam in eo ipso fieret praenoscentis. deinde fecit deus firmamentum, iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tamquam uespertina cognitio : ac sic usque ad omnium operum finem et usque ad requiem dei, quae non habet uesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in uerbo dei sicut in die et posterior ac minor in se ipsa sicut in uespera.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.32.1-12","label":"4.32.1 to 4.32.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.32.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 4.33","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/4.33"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}