{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 5.20","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.20","ref":"5.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":306,"text":"Iam nunc ergo discernamus opera dei. quae usque nunc operatur, ab illis operibus, a quibus in die septimo requieuit. sunt enim, qui arbitrentur tamtummodo mundum ipsum factum a deo, cetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinauit et iussit, deum autem ipsum nihil operari. contra quos profertur illa sententia domini: pater meus usque modo operatur. et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo, pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. deinde quia non solum magna atque praecipua, uerum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit apostolus : stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. sic ergo credamus uel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari deum, ut, si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant. Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putauerimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti scripturae, quod consummauerit omnia opera sua in die sexto. secundum illa enim genera rerum, quae primo condidit, noua eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. nouum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummauit. mouet itaque occulta potentia uniuersam creaturam suam eoque motu illa uersata, dum angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant uenti, dum abyssus aquarum lapsibus et diuersis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum uireta pullulant suaque semina euoluunt, dum animalia gignuntur uarioque adpetitu proprias uitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est. tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille, qui condidit, prouido motu administrare cessaret.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.19","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.19"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.21","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}