{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 5.4.19-30","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.4.19-30","ref":"5.4.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":286,"text":"an non erant super terram, sed infra terram, et ideo, antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri uidemus suo cuique generi distributas? num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne uiride agri et omne fenum nondum ea specie, qua sunt super terram iam exorta, sed ea ui, qua sunt in rationibus seminum? semina ergo primum terra produxit? sed non ita scriptura loquebatur, cum diceret: et produxit terra herbam pabuli, uel herbam feni, seminans semen secundam genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in' se secundum genus super terram. his enim uerbis magis adparet semina esse orta ex herbis et lignis, non autem illa ex seminibus, sed ex terra, praesertim quia et ipsa uerba dei sic se habent. non enim ait: germinent semina in terra herbam feni et lignum fructuosum, sed ait: germinet terra herbam feni seminans semen, ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. et sic est factum. et produxit terra, id est: prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra. iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est. Quomodo ergo, antequam essent super terram et antequam exorerentur? quasi eis aliud fuerit fieri cum caelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum deus fecit, aliud autem exoriri iam super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi adcommodatas? quod si ita est diesque ille societas atque unitas supercaelestium angelorum atque uirtutum est, procul dubio longe aliter nota est angelis creatura dei, aliter nobis;","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.4.1-18","label":"5.4.1 to 5.4.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.4.31-40","label":"5.4.31 to 5.4.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}