{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 5.4.31-40","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.4.31-40","ref":"5.4.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":245,"text":"excepto, quod eam in uerbo dei nouerunt, per quod facta sunt omnia, etiam in se ipsa dico longe aliter eis notam esse quam nobis: illis enim primordialiter, ut ita dicam. uel originaliter, sicut eam deus primitus condidit et post eam conditionem a suis operibus requieuit non condendo aliquid amplius, nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem iam per ordines temporum, secundum quam deus iam illis rebus senaria perfectione consummatis usque modo operatur. Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant; nam utique postea plantauit deus paradisum iuxta orientem et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam.. nec tamen dicendum est eum tunc aliquid addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod uelut illi perfectioni, qua omnia bona ualde sexto die consummauit post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fructicum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione deus requieuit, mouens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa, quae condidit et a quibus conditis requieuit, non solum tunc plantauit paradisum, sed etiam nunc omnia, quae nascuntur. quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? sed creat haec modo ex his, quae iam sunt; tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus et dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis uidelicet atque intellectualis creatura.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.4.19-30","label":"5.4.19 to 5.4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.19"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.5.1-11","label":"5.5.1 to 5.5.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}