{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 5.5.1-11","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 5.5.1-11","ref":"5.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":284,"text":"Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora. motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. moueri autem creatura non utique posset, si non esset. potius ergo tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque autem ex deo; ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt omnia. nec sic accipiatur quod dictum est: tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis dei cuncta quae creauit. quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis deus in die septimo requieuit, nec illos dies sicut istos solares nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid deus operatur in tempore, sed quemadmodum operatus est, unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem non interuallis temporum, sed conexione causarum, ut ea, quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur. Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret, quod faciendum esset, cum et ipsa, priusquam instituta est, non fuisset; nec instituta est nisi ab illo utique summo deo et uero, ex quo sunt omnia. quae siue caeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit deus ante unum illum diem, quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt caelum et terra, siue nomine terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi tenebrosae, iam in primo libro tractatum est. In his uero, quae iam ex informitate formata sunt euidentiusque appellantur creata uel facta uel condita, primum factus est dies;","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.4.31-40","label":"5.4.31 to 5.4.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.4.31"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 5.5.12-26","label":"5.5.12 to 5.5.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/5.5.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}