{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 6.11","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.11","ref":"6.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":384,"text":"Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur, quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, conpleretur. rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil ex eis post ea tempora fieret aut hoc fieret, quod ex istis, quae suo quaeque iam tempore oriuntur, deus non cessat operari. nunc autem, quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa, quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit, inchoata uero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex oculto in manifestum locis congruis exerenda — ipsius etiam scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata; nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis conpositio eorum . et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum; rursusque, nisi inchoata essent. non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. Hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique, a quibus in die septimo requieuit — ex his. quae supra diximus, clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum. cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset, inchoasse autem, ut, quod hic praefixerat causis, post inpleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae — et inspirauit sine sufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam, non tunc praedestinatus — hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris — neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus — hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur — sed creatus in tempore suo uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.10","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.10"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.12.1-17","label":"6.12.1 to 6.12.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.12.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}