{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 6.13","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.13","ref":"6.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":283,"text":"Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.12.34","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.12.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.12.34"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.14","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}