{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 6.25","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.25","ref":"6.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":164,"text":"Illud quippe ante peccatum et mortale secundum aliam et inmortale secundum aliam causam dici poterat; id est mortale, quia poterat mori, inmortale, quia poterat non mori. aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas inmortales creauit deus; aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus homo creatus est inmortalis, quod ei praestabatur de ligno uitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est, cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. mortalis ergo erat conditione corporis animalis, inmortalis autem beneficio conditoris. si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat, quamuis et inmortale ideo, quia et non mori poterat. neque enim inmortale, quod mori omnino non possit. erit nisi spiritale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter iustitiam spiritale fieret, et ob hoc omni modo inmortale factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.24","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.24"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.26","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}