{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 6.28","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 6.28","ref":"6.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":198,"text":"Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam non tantum ante paradisum, sed iam in paradiso constitutus, quamuis in interiore homine fuerit spiritalis secundum imaginem eius, qui creauit eum: quod amisit peccando meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spiritale commutationem. nam si et interius animaliter uixit, non possumus dici ad hoc ipsius renouari. quibus enim dicitur: renouamini spiritu mentis uestrae, hoc eis dicitur, ut spiritales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renouamur ad id, quod homo numquam fuit? apostoli autem et omnes iusti animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritaliter interius uiuebant, renouati scilicet in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eos; non ideo tamen iam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. nam et spiritales posse cadere in temtatione peccati ostendit apostolus, ubi ait: fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. hoc dixit ne cuiquam inpossibile uideatur, quod peccauit Adam, si spiritalis erat mente, quamuis animalis esset corpore. quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed expectamus potius, utrum etiam cetera scriptura hunc intellectum non inpediat.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.27","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.27"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 6.29","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/6.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}