{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 7.22.1-13","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.22.1-13","ref":"7.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.22.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":277,"text":"Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est, quomodo possit intellegi, quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus dei, quando fecit deus hominem ad maginem suam, quod nisi secundum animam non recte intellegitur. uerendum est autem, ne, cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias, quae futurae fuerant, deum creauisse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat, ut formaretur, erat et materies, de qua formaretur, id est terra, in qua uideri potest illa ratio uelut in semine latuisse; animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quod nisi secundum animam recte intellegi non potest —, si nulla erat natura, ubi conderetur? Si enim haec ratio in deo erat, non in creatura, nondum ergo erat condita. quomodo ergo dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei? si autem iam in creatura erat, hoc est in his, quae simul omnia creauerat deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu caelestibus seu terrestribus? et in ea erat hoc uacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut. in ipso homine iam propriam ducente uitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur nisi per concubitum atque conceptum. an et illa creatura spiritalis, in qua latenter erat haec ratio, nihil agebat sui operis?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 7.21.17-27","label":"7.21.17 to 7.21.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.21.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.21.17"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 7.22.14-19","label":"7.22.14 to 7.22.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.22.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.22.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}