{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 7.25","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 7.25","ref":"7.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":196,"text":"Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. si enim iam facta erat anima et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? quid ergo fuit causae, ut anima innocenter uiuens insereretur uitae huius carnis, in qua peccando ipsum, qui eam creauit, offenderet, unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? an illud dicendum est, quod ad corpus administrandum uoluntate propria fuerit inclinata, in qua uita corporis, quoniam et iuste et inique uiui potest, quod eligeret hoc haberet, uel praemium de iustitia uel de iniquitate subplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali? illa quippe inclinatio uoluntatis ad corpus nondum est actio uel iustitiae uel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio dei recepturo unoquoque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. cur ergo non iam et illud credatur, quod dei nutu ad corpus uenerit, ubi, si uellet secundum eius praeceptum agere, mercedem acciperet uitae aeternae atque angelorum societatis; si autem contemneret, poenas iustissimas lueret siue laboris diuturni siue ignis aeterni? an, quia hoc ipsum, deo uolenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse uel boni uel mali?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 7.24","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.24"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 7.26","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}