{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.1.1-10","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.1.1-10","ref":"8.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.1.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":291,"text":"Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo terrenus. Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris. sed quia illic ea dicuntur, quae uitae humanae usus notissimus habet, non difficile, immo promtissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significauerint exculpatur; hic autem, quia ea dicuntur, quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi atque ex illo loco uolunt incipere historiam, id est rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eua conuenerunt atque genuerunt. quasi uero usitatum nobis sit, uel quod tot annos uixerunt uel quod Enoch translatus est uel quod et grandaeua et sterilis peperit et cetera eiusmodi.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 7.28.17-22","label":"7.28.17 to 7.28.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.28.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/7.28.17"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.1.11-25","label":"8.1.11 to 8.1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.1.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}