{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.16","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.16","ref":"8.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":401,"text":"Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus sit. Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.15","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.15"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.17","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}