{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.25","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.25","ref":"8.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":327,"text":"Natura igitur uniuersitatis corporalis non adiuuatur extrinsecus corporaliter. neque enim est extra eam ullum corpus; alioquin non est uniuersitas. intrinsecus autem adiuuatur incorporaliter deo id agente, ut omnino natura sit, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. partes uero eiusdem uniuersitatis et intrinsecus incorporaliter adiuuantur, uel potius fiunt, ut naturae sint, et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum saluae ac fecundiores, uerum etiam decentiores sint. Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut angelorum sanctorum, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuuatur. intus ei quippe loquitur deus miro et ineffabili modo neque per scripturam corporalibus instrumentis adfixam neque per uoces corporalibus auribus insonantes neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis uel in aliquo excessu spiritus — quod graece dicitur Ixa-caoic et nos eo uerbo iam utimur pro latino - quia et hoc genus uisionum, quamuis interius fiat quam sunt ea, quae animo per sensus corporis nuntiantur, tamen, quia simile est eis, ita ut, cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit aut certe uix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud, quod in ipsa incommutabili ueritate mens rationalis et intellectualis intuetur eaque luce de his omnibus iudicat, inter illa, quae extrinsecus fiunt, arbitror esse deputandum. creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis angelorum est, sicut dixi, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuuatur aeternitate, ueritate, caritate creatoris; extrinsecus uero si adiuuari dicenda est, eo fortasse solo adiuuatur, quod inuicem uident et de sua societate gaudent in deo et quod perspectis etiam eis ipsis omnibus creaturis undique gratias agit laudatque creatorem. quod autem adtinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora. quae angelicae subiacent potestati.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.24","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.24"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.26","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}