{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.27","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.27","ref":"8.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":427,"text":"Quapropter, cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie conprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in uerbo eius, quod in principio erat apud deum et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur deus, nonnisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species adparet uel insonant uoces. Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est, quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum ueritatis inpresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabili ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli, cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim, quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat, qui fidem catholicam sapit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo adsumto corpore per se ipsam esse uisibilem et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae inpietas procul a catholicis mentibus repellenda est. sed de hoc plenius alias, si domino placuerit, disseremus; nunc terminato isto uolumine id, quod sequitur, quomodo sit mulier ex uiri sui latere creata, in consequenti sperandum est.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.26","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.26"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.1","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}