{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.3","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.3","ref":"8.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":337,"text":"Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. sic enim scriptum est, quia sic factum est. deinde recapitulat, ut hoc ipsum, quod breuiter posuit, ostendat quemadmodum factum sit, hoc est quemadmodum paradisum deus plantauerit et illic hominem, quem finxerat, constituerit. sic enim sequitur: et eiecit adhuc deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. non dixit: et eiecit deus de terra aliud lignum uel ceterum lignum, sed: eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, hoc est tertio die; nam sexto die dixerat: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit uobis ad escam. num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare uoluit? non opinor. sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo, quia tunc scilicet, quod scriptum est ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi uirtutem latenter acceperat, qua uirtute fit, ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo. Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram et cetera non sonabili uel temporali uoce prolata uerba sunt, sed sicut in uerbo eius est creandi potentia; dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. futurum enim erat, ut homo iam de limo formatus et flatu eius animatus et quidquid ex illo humani generis extitisset uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa uirtute generandi, quam terra iam acceperat. cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam extitisset, loquebatur interna atque intima ueritate, quam nec oculus uidit nec auris audiuit, sed spiritus eius scribenti utique reuelauit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.2","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.2"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.4","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}