{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.5.1-12","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.5.1-12","ref":"8.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":315,"text":"Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus uel arbitremur utcumque promamus. Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae;","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.4","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.4"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.5.13-19","label":"8.5.13 to 8.5.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}