{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 8.5.13-19","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 8.5.13-19","ref":"8.5.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":209,"text":"et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo. Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitauit.-","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.5.1-12","label":"8.5.1 to 8.5.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.5.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 8.6","label":"Book 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/8.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}