{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.10.11-18","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.10.11-18","ref":"9.10.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":203,"text":"nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati. Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.10.1-10","label":"9.10.1 to 9.10.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.11","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}