{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.12.1-12","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.12.1-12","ref":"9.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":294,"text":"Sed quoniam, cui adiutorio femina facta sit uiro, satis, quantum existimo, requisitum est, illud iam uideamus, quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri et omnia uolatilia caeli, ut eis nomina inponeret, atque ita uelut necessitas oreretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inuentum. uidetur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. quid est enim hoc ipsum, quod uolatilibus terrestribusque animantibus non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina inposuit? si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia. quemadmodum eis homines loquendo nomina posuerunt. non solum haec, quae sunt in aquis et terris, uerum etiam ipsa terra et aqua et caelum et quae uidentur in caelo et quae non uidentur, sed creduntur, pro diuersitate linguarum gentilium diuersis nominibus appellantur. unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? illa certe tunc loquebatur Adam et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae uoces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et uolatilibus nomina inposuit. num igitur ullo modo credibile est in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed diuinitus instituta, quae deo docente homo postea disceret? quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. sed credendum est paulatim cognitis piscium generibus nomina inposita; tunc autem, cum pecora et bestiae et uolatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis generatimque distinctis nomina inponeret, quibus etiam ipsis paulatim et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina inponere, quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum ualeret?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.11","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.11"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.12.13-20","label":"9.12.13 to 9.12.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}