{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.13","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.13","ref":"9.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":192,"text":"Quid ergo sibi uult etiam illud, quod mulier uiro de latere facta est? uerum esto propter ipsius coniunctionis? uim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus. numquid etiam, ut dormienti fieret, eadem ratio uel necessitas flagitabat, ut denique osse detracto, in cuius locum caro subpleretur? num enim non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus inferior, mulier formaretur? an uero tam multis additis costam deus aedificare potuit in mulierem et carnem pulpamue non potuit, qui de puluere ipsum hominem fecit? aut si iam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? cur etiam non dictum est \"finxit\" aut \"fecit\" sicut in omnibus supra operibus, sed aedificauit, inquit. dominus deus illam costam, non tamquam corpus humanum, sed tamquam domum? non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta fructum futuri saeculi ab ipso iam primordio generis humani deo praescio in ipsis suis operibus misericorditer praedicante, ut certo tempore semis suis siue per hominum successiones siue per suum spiritum uel angelorum ministerium reuelata atque conscripta et promittendis rebus futuris et recognoscendis inpletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in consequentibus adparebit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.12.13-20","label":"9.12.13 to 9.12.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.12.13"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.14","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}