{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.15.1-14","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.15.1-14","ref":"9.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":293,"text":"Iam ergo uideamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. natura quippe mulieris creata est, quamuis ex uirili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. angeli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est deus, id est ipsa trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis conpage detracta sit.haec enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri; formare autem uel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi deus, a quo uniuersa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis subplementum in corpore uiri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim sicut nec ipsum hominem de terrae puluere: non quo nulla sit angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt. quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. non enim qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse demto locus carne subpletus est, illo scilicet opere dei, quo naturas substituit, ut sint, quo ipsos quoque angelos creauit. Opus itaque agricolae est, ut aquam ducat, cum rigat; non autem opus eius est, ut aqua per decliuia prolabatur, sed illius, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit. item opus agricolae est, ut surculus auellatur ex arbore terraeque mandetur; at non eius opus est, ut sucum inbibat et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoueat, quo robur nutriat ramosque diffundat, sed illius, qui dat incrementum. medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet et uulnerato medicamentum: primum non de rebus, quas creauit, sed quas creatas opere creatoris inuenit;","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.14","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.14"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.15.15-24","label":"9.15.15 to 9.15.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}