{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.16","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.16","ref":"9.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":398,"text":"Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non nouimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus uel lignorum fructibus uel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera uermium siue reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur, quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de uiri latere facta est, nec possumus inuenire, non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra nouimus; quemadmodum autem angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique nouimus. nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus, numquid innotesceret nobis quid ualeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria poma portaret aliena et coalescente unitate iam sua? haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in dei opere intima naturae ratio non haberet. quid ergo mirum, si hominem ex osse hominis factam non nouimus, quando creanti deo quemadmodum angeli seruiant ignoramus? qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista deo creanti quemadmodum agricolae seruiant, similiter nesciremus. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi deum esse creatorem fideliterque credimus factam feminam ex uiro nullo interueniente concubitu, etiamsi forte . costa hominis ministrata sit per angelos in opere creatoris: sicut fideliter credimus etiam uirum factum ex femina nullo interueniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per angelos in manu mediatoris. utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est et tantum ad figuratam significationem quod de Eua scriptum est credibile uideatur? an uero sine cuiusquam concubitu uir ex femina fieri potuit, femina ex uiro non potuit? et uirginalis uterus unde uir fieret habebat, uirile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic dominus de famula nasceretur, ibi de seruo famula formaretur? poterat et dominus de costa carnem suam uel de aliquo membro uirginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.15.15-24","label":"9.15.15 to 9.15.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.15.15"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.17","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}