{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.2","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.2","ref":"9.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":337,"text":"Nunc iam uideamus, quomodo accipiendum sit, quod dixit deus: non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum, utrum temporaliter uocibus ac syllabis editis hoc dixerit deus, an ipsa ratio commemorata est, quae in uerbo dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc scriptura, cum diceret \"et dixit deus: fiat\" hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. an forte in mente ipsius hominis hoc dixit deus, sicut loquitur quibusdam semis suis in ipsis seruis suis? ex quo genere seruorum eius erat etiam ille, qui dixit in psalmo: audiam, quid loquetur in me dominus deus. an aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta reuelatio in similitudinibus uocum corporalium, quamuis tacuerit scriptura, utrum in somnis an in extasi? ita enim fieri haec solent. an aliquo alio modo sicut reuelatur prophetis? unde illud est: et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me. an per corporalem creaturam uox ipsa sonuerit sicut de nube: hic est filius meus? quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum conprehendere non ualeamus; uerum tamen certissime teneamus et dixisse hoc deum et, si corporali uoce uel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per suam substantiam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractauimus. Nam uisus est deus etiam postea sanctis uiris alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum, alias aliter atque aliter; non tamen illas uisiones hominibus per substantiam, qua ipse est, sed per sibi subdita, quae creauit, eum praebuisse et per similitudines formarum uocumque corporalium quod uoluit ostendisse ac dixisse certissimum eat eis, qui substantiam trinitatis incommutabiliter aeternam nec per tempus nec per locum moueri et per tempus et per locum mouere uel fideliter credunt uel etiam excellenter intellegunt. non ergo iam quaeramus, quomodo istud dixerit deus, sed potius intellegamus quid dixerit. adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum aeterna ipsa ueritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit, qui potest in ea cognoscere, quid quare creatum sit.","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.1","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.1"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.3","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}