{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Ad Litteram 9.9","citation":"Augustine, De Genesi Ad Litteram 9.9","ref":"9.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Ad Litteram","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a"},"verse":false,"words":239,"text":"Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi propter peccatum, quod admiserant, morituri gignendo requirerent successores, nec adtendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse uicturis. inpleta enim terra genere humano recte proles, nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur; ut autem per duos homines terra inpleretur, quomodo ipsi nisi gignendo officium societatis inplerent? an uero ita quis caecus est mente, ut non cernat, quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque uiuatur, quantumque ualeat ordo reipublicae in cuiusdam pacis terrenae uinculum coercens etiam peccatores? neque enim tantum deprauati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et uolatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam quem non considerare delectet? quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus inpleretur? Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum maxime commendandum ex uno oporteret inpleri, propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris tamquam terrae fecunditas adiuuaret?","prev":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.8","label":"Book 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.8"},"next":{"citation":"De Genesi Ad Litteram 9.10.1-10","label":"9.10.1 to 9.10.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/9.10.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}