{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.42","citation":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.42","ref":"1.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa043"},"verse":false,"words":182,"text":"Si autem aliquem movel quod in istis aelatibus sæculi duas aetates primas denis generationibus advenimus explicari, tres autem consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero definita est (Matth. I, 1); facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates, infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere. Qui sensus corporis quinque sunt, visos, auditus, olfactus, gustus et tactus: quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tales existunt, masculinas et femininus; quinarius ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Jamvero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio jam incipit in homine prævalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur, ut jam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter duplicatus, propter duplicem scium, in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tanquam adolescentis, et juvenis, et senioris. Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit (Id. xxiv, 36).","prev":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.23.59.32-41","label":"1.23.59.32 to 1.23.59.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.23.59.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.23.59.32"},"next":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.45","label":"Book 1, CAPUT XXV.— Septem dierum altior allegoria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.45"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}