{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.7.12.21-29","citation":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.7.12.21-29","ref":"1.7.12.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.7.12.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.7.12.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.7.12.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa043"},"verse":false,"words":172,"text":"Quod etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis, nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero non absurde etiam. aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbæ, et si qua similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Hæc ergo nomina omnia, sive cœlam et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiæ: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset, hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Dictum est ergo caelum et terra, quia inde futurum crat cœlum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrc super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de iila omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.","prev":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.7.12.1-20","label":"1.7.12.1 to 1.7.12.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.7.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.7.12.1"},"next":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 1.8.13","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.8.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/1.8.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}