{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.10.13","citation":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.10.13","ref":"2.10.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.10.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.10.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa043"},"verse":false,"words":183,"text":"Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit, Torrente voluptatis tuæ potabis eos (Psal. xxxv, 9); hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Jeremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spii ituales significantur;quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret. Sicut Jerusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritualiter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritualia intelligenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus (Luc. x, 30), utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritualiter cogit intelligi.","prev":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.9.12","label":"Book 2, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.9.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.9.12"},"next":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.10.14","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.10.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}