{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.26.39","citation":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.26.39","ref":"2.26.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.26.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.26.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.26.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa043"},"verse":false,"words":239,"text":"Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse corporum conditorem, tanquam apertis oculis carneis nuditas ista displiceat. Sed nihil vehementius istos designat ct notat, quam quod dicit serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die ederitis, aperientur oculi vestri. Sic enim isti credunt, quod serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum, sicuti affirmant, illud prreceplum dedisse confingunt, tanquam invideret hominibus scientiam boni et mali. Ex ista opinione etiam nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo colere dicuntur (a), nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut serpens Enam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI, 3). Hos ergo per istam prophetiam præfiguratos esse existimo. Scduciturautem verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus: qui si præceptum Dei servare vellet, et ex fide perseveranter viveret, donec idoneus fieret intelligentiæ veritatis, id est, si opcrarctur in paradiso, et custodiret quod accepit; non veniret in illam deformitalem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. Hoc enim isti faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse praedicant; et tanquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate quidem audilum suum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4).","prev":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.25.38","label":"Book 2, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.25.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.25.38"},"next":{"citation":"De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.26.40","label":"Book 2, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.26.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-contra-manichaeos-libri-duo/2.26.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa043/stoa0040.stoa043.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}