{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 15","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":181,"text":"Quomodo ergo non merito commouerentur filii promissionis, filii liberae Ierusalem aeternae in caelis, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii uerbis uideretur auferri et Agar quodam modo Sarrae crederetur aequari? ille igitur haeretica impietate scripturae ueteris testamenti facit iniuriam, qui eam ex deo bono, summo et uero fronte sacrilegae impietatis negat, sicut Marcion, sicut Manicheus et si quae alia pestis hoc sentit. quapropter ut de hac re quod sentio qua possum breuitate complectar: sicut ueteri testamento, si esse ex deo. bono et summo negetur, ita et nouo fit iniuria, si ueteri aequetur. sed cum Pelagius respondisset, cur dixerit etiam in ueteri testamento promitti regnum caelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum altissimi apertissime prophetauit, non esse hoc alienum a fide catholica merito iudicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa terrena ad uetus testamentum proprie pertinere monstrantur, nec tamen improbe secundum hanc loquendi consuetudinem, qua uniuersae scripturae canonicae ante incarnationem domini ministratae ueteris testamenti appellatione censentur. non enim aliud est regnum altissimi quam dei regnum. aut quisquam contendere audebit aliud esse dei regnum, aliud regnum caelorum?","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 14.18-28","label":"14.18 to 14.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/14.18"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/16"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}