{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 20","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":394,"text":"Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, adhuc latebrosum est; sed puto quod in istorum gestorum' consequentibus partibus elucebit. ait enim: 'posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit. diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec tamen per hoc in posterum inconuertibilis'. in his uerbis quam dicat dei gratiam prorsus latet; et iudices quidem catholici nullam aliam intellegere potuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolica doctrina commendat. haec est enim, qua nos liberari posse speramus de corpore mortis huius per Iesum Christum dominum nostrum et pro qua impetranda oramus, ne intremus in temptationem. haec gratia non est natura, sed qua subuenitur fragili uitiataeque naturae; haec gratia non est legis scientia, sed ea est, de qua dicit apostolus: non irritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, et ideo non est littera occidens, sed spiritus uiuificans. scientia quippe legis sine gratia spiritus operatur in homine omnem concupiscentiam. peccatum enim, inquit, non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. neque ista dicendo legem uituperat, immo etiam laudat, cum dicit: lexquidem sancta et mandatum sanctum etiustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. et iterum legem laudat dicendo: scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, uenumdatus sub peccato. quod enim operor ignoro; non enim quod uolo hoc ago, sed quod odi illud facio. si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. ecce iam legem nouit et laudat eique consentit, hoc est eam bonam esse consentit, quoniam quod illa iubet hoc et ipse uult et quod illa uetat et damnat hoc et ipse odit, et tamen quod odit hoc facit. inest ergo legis sanctae scientia nec tamen sanatur uitiosa concupiscentia, inest uoluntas bona et ualet operatio mala. hinc est quod duabus inter se legibus colluctantibus, dum legi mentis lex repugnat in membris et captiuat sub lege pecc.ati, a confitente exclamatur et dicitur: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/19"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}