{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 22","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":349,"text":"Hanc itaque gratiam quam in catholica ecclesia notissimam nouerant episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum dicere 'hominem a peccatis conuersum proprio labore et dei gratia posse esse sine peccato.' ego autem propter illum librum, quem mihi refellendum serui dei dederunt, qui discipuli eius fuerunt et. cum eundem Pelagium ualde diligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestione sibi proposita, quia hoc in eo iam plurimos offenderat, quod aduersus dei gratiam loqueretur, apertissime expressit (hane se dicere dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio' — propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter eius disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de istorum uerborum eius ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat atque hoc se dixisse sine praeiudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis ita disserens: dixi quidem proprio labore et dei gratia posse hominem esse sine peccato, sed quam dicam gratiam optime nostis et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati sumus a deo cum libero arbitrio. atque ita dum eum credunt episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in nouam creaturam adoptati — hanc enim apertissime gratiam diuina scriptura commendat — ignorantes haereticum tamquam catholicum absoluerunt. suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime dixerit 'Abel iustum numquam omnino peccasse', modo ait: 'non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato'. Abel quippe iustum non a peccatis conuersum in cetera uita dixit factum esse sine peccato, sed 'quod peccatum nullum Umquam fecerit'. unde si ille ipsius liber est, profecto ex ipsa responsione emendandus est. nolo enim eum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quid in libro illo scripserit se dicat oblitum. proinde cetera uideamus. ea quippe consequuntur in ecclesiasticis gestis, quibus adiuuante domino possumus ostendere etiam Pelagio, sicut nonnullis uidetur, in illa examinatione purgato et certe apud iudices dumtaxat homines absoluto hanc talem haeresim, quam et ulterius progredi et in peius proficere nolumus, sine dubio esse damnatam.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/21"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}