{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 29","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":296,"text":"Deinde obiecta sunt de libro Caelestii, quid in unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum quam secundum uerba. quae quidem ille latius exequitur, sed tunc subicere omnia qui libellum aduersus Pelagium dederunt se non potuisse dixerunt. ergo in primo capitulo libri Caelestii hoc scriptum esse posuerunt: 'quoniam plus facimus quam in lege et euangelio iussum est\\\\ ad quod Pelagius respondit: hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est uero a nobis secundum apostolum de uirginitate, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\\\\ synodus dixit: (hoc et ecclesia recipit'. legi ego, quo sensu id Caelestius in libro suo posuerit, si tamen eum suum esse non negat. dixit enim hoc, quo uidelicet persuaderet tantam nos habere per naturam liberi arbitrii non peccandi possibilitatem, ut plus etiam quam praeceptum est faciamus, quoniam perpetua seruatur a plerisque uirginitas, quae praecepta non est, cum ad non peccandum praecepta implere sufficiat. quod autem a Pelagio responsum est, ut approbarent iudices, non sic acceperunt, tamquam omnia legis et euangelii praecepta custodiant, qui uirginitatem, quae praecepta non est, insuper seruant, sed ad hoc tantum, quod plus est uirginitas quae non est praecepta quam coniugalis pudicitia quae praecepta est et custodire istam quam illam utique plus est, cum tamen neutrum eorum habeatur sine gratia dei, quandoquidem apostolus de hac re loquens ait: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius autem sic. et ipsi domino cum dixissent discipuli: si haec hominis est causa cum uxore, non expedit nubere, uel, quod latine melius dicitur, non expedit ducere, non, inquit, omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. hoc ergo episcopi ecclesiam recipere pronuntiarunt, quod plus sit uirginitas perseuerans, quae praecepta non est, quam nuptiarum castitas, quae praecepta est. quo autem sensu illud Pelagius siue Caelestius dixerit, iudices nescierunt.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/28"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/30"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}