{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 3","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":357,"text":"Aliud est autem hominem per scientiam legis ad non peccandum adiuuari et aliud est non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. cum enim uideamus exempli gratia et sine tribulis areas triturari, quamuis adiuuent, si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamuis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adiumenta; et multos sine medicis ab aegritudine conualescere, quamuis manifesta sint adiutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines uiuere, quamuis panis adiutorium ualere plurimum non negatur, et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adiutoriorum esse genera duo. alia quippe sunt, sine quibus illud, - ad quod adiuuant, effici non potest, sicut sine naui nauigat nemo, nemo sine uoce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce contuetur et multa huius modi — unde est etiam illud, quod nemo sine dei gratia recte uiuit — alia uero sunt adiutoria, quibus sic adiuuamur, ut etiam si desint possit alio modo fieri propter quod ea requirimus, sicut illa sunt quae commemoraui: tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem et cetera talia. quaerendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est quomodo adiuuet ad non peccandum. si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri, non solum Pelagius uerum respondit in iudicio, sed etiam uerum scripsit in libro; si uero eo modo, ut adiuuet quidem, si affuerit, possit tamen illud ad quod adiuuat alio modo fieri, etiamsi ista defuerit, uerum quidem respondit in iudicio, quod merito episcopis placuit, adiuuari hominem ad non peccandum legis scientia, sed non uerum scripsit in libro 'non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit', quod indiscussum iudices reliquerunt latini sermonis ignari et eius qui causam dicebat confessione contenti, praesertim ubi ex aduerso nullus astabat, qui uerba libri eius exponendo aperire interpretem cogeret atque unde fratres non frustra mouerentur ostenderet. paucissimi quippe sunt legis periti; multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam et legis tam profundae ac multiplicis imperitam simplicis fidei pietas et spes firmissima in deo et caritas sincera commendat, quae his donis praedita gratia dei se confidit a peccatis posse mundari per Iesum Christum dominum nostrum.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/2"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/4"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}