{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 32.19-32","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 32.19-32","ref":"32.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":233,"text":"iam genera linguarum quae illi deesse potuerunt, cum ipse dicat: gratias deo quod omnium uestrum lingua loquor? quia ergo istorum omnium nihil apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem Pelagii omnes gratias ei donatas esse dicentis iudices approbauerunt. sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non sunt. neque enim, quamuis esset apostolus Paulus multum excellens membrum Christi corporis, nullas plures et ampliores gratias accepit ipsum totius corporis caput, siue in carne siue in anima hominis, quam creaturam suam uerbum dei in unitatem personae suae, ut nostrum caput esset et corpus eius essemus. assumpsit. et re uera si esse possent in singulis omnia, frustra de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo uideretur. sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut sanitas, sicut uita; sunt autem alia etiam singulis propria, unde nec auris sentit colores nec oculus uoces. propter quod dicitur: si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? quod quidem non ita dicitur, tamquam . impossibile deo sit et auribus praestare sensum uidendi et oculis audiendi. quid tamen faciat in Christi corpore, quod est ecclesia, et quam diuersitatem ecclesiarum uelut per membra diuersa ut essent dona etiam singulis propria, significauerit apostolus certum est. quapropter et qua causa hi qui illud obiecerunt auferri noluerint distantiam gratiarum et qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona omnia, quae loco uno commemorauit, agnoscimus, id quod respondit Pelagius potuerint approbare iam clarum est.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 32.1-18","label":"32.1 to 32.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/32.1"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/33"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}