{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 34","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":241,"text":"Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam existimet ad ipsam fidem meritis operum perueniri, cum ipsa sit initium, unde bona opera incipiant, quoniam, ut dictum est, quod ex ipsa non est, peccatum est. hinc et ecclesiae dicitur in Cantico canticorum: uenies et transies ab initio fidei. quapropter quamuis bene operandi gratiam fides impetret, ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobis danda, in qua dominum sequeremur, misericordia eius praeuenit nos. an ipsam nobis nos dedimus et ipsi nos ipsos fideles fecimus? prorsus etiam hic clamabo: ipse fecit nos et non ipsi nos, nisi uero aliud apostolica doctrina commendat, ubi ait: dico autem per gratiam dei, quae data est mihi, omnibus qui sunt in nobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. hinc est quippe et illud: quid enim habes quod non accepisti? quando et hoc accepimus, unde et incipit quicquid in nostris actibus habemus boni.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/33"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/35"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}