{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 49","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":134,"text":"Si ergo et iste ita confiteretur in hoc errore se fuisse aliquando ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare qui haec tenent, quisquis ei non gratularetur tenente iam illo uiam ueritatis, ipse amitteret uiscera caritatis. nunc uero parum est, quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathematizauit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari. in quibus et isti sunt, qui beneuolentiam suam erga illum significauerunt his ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent hoc se affici. quod tarde illum librum scripserim. 'siquidem contigit', inquiunt, 'absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius\\\\ inquiunt, 'non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire'. nomen quippe uel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putauerunt, ut uiuente amicitia error potius moreretur amicorum.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/48"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/50"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}