{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 55.1-4","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 55.1-4","ref":"55.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":304,"text":"Quid sibi ergo uult, quod in hac epistola ita gloriari ausi sunt, ut non solum possibilitatem non peccandi, sed etiam facilitatem, sicut in libro capitulorum eiusdem Pelagii positum est, iudicantibus quattuordecim episcopis se persuasisse iactarent, cum totiens eadem adiecta gestis atque repetita nusquam hoc habere inueniantur? quomodo enim etiam ipsi defensioni et responsioni Pelagii non est hoc uerbum contrarium, cum et episcopus Ioliannes sic eum apud se respondisse dixerit, ut eum uellet intellegi posse non peccare, qui uoluerit pro salute sua laborare et agonizare, et ipse iam gestis agens seque defendens proprio labore et dei gratia dixerit hominem posse esse sine peccato? quomodo ergo facile fit, si laboratur ut fiat? puto enim omnem sensum hominum nobiscum agnoscere, quod ubi labor est, facilitas non est et tamen epistola carnalis uentositatis et elationis uolat et gestorum tarditate procurata celeritate praecedens in manus hominum praeuolat, ut quattuordecim episcopis orientalibus placuisse dicatur non solum posse esse hominem sine peccato et dei mandata custodire, sed et facile custodire nec nominato deo iuuante, sed tantum (si uelit': ut uidelicet tacita, pro qua uehementissime pugnabatur, diuina gratia restet, ut sola in epistola legatur infelix et se ipsam decipiens uelut uictrix humana superbia, quasi non hoc se dixerit * culpasse Iohannes episcopus et uelut giganteos montes aduersus supereminentiam gratiae caelestis structos tribus diuinorum testimoniorum tamquam fulminum ictibus deiecisse aut uero cum illo etiam ceteri episcopi iudices uel mente uel ipsis auribus ferrent Pelagium dicentem 'posse quidem hominem sine peccato esse et dei mandata custodire, si uelit, diximus), nisi continuo sequeretur: 'hanc enim possibilitatem deus illi dedit' — quod nesciebant illi eum dicere de natura, non de illa, quam in apostolica praedicatione nouerant, gratia — ac deinde coniungeret: non autem diximus, quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato'.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/54"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 55.5-8","label":"55.5 to 55.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}