{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 55.5-8","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 55.5-8","ref":"55.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":163,"text":"quod etiam sua sententia declararunt dicentes eum recte respondisse hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, quid aliud metuentes, nisi ne hoc negando non possibilitati hominis, sed ipsi dei gratiae facere uiderentur iniuriam? nec tamen definitum est, quando fiat homo sine peccato, quod fieri posse adiuuante dei gratia iudicatum est, non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente aduersus spiritum fuerit uel sit uel futurus sit aliquis iam ratione utens et uoluntatis arbitrio, siue in ista frequentia hominum siue in solitudine monachorum, cui non sit iam necessarium non propter alios, sed etiam propter se ipsum dicere in oratione: dimitte nobis debita nostra, an uero tunc perficiatur hoc donum, quando similes ei erimus, quando uidebimus eum sicuti est, quando dicetur non a pugnantibus: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, sed a triumphantibus: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculens tuus? quod non inter catholicos et haereticos, sed inter ipsos catholicos fortasse pacifice requirendum est.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 55.1-4","label":"55.1 to 55.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/55.1"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/56"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}