{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gestis Pelagii 61","citation":"Augustine, De Gestis Pelagii 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/61.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gestis Pelagii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044"},"verse":false,"words":164,"text":"Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, post ueteres haereses <inlata est> etiam modo haeresis non ab episcopis seu presbyteris uel quibusque clericis, sed a quibusdam ueluti monachis, quae contra dei gratiam, quae nobis est per Iesum Christum dominum nostrum, tamquam defendendo liberum arbitrium disputaret et conaretur euertere christianae fidei firmamentum, de quo scriptum est: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et in actibus nostris dei adiutorium denegaret dicendo, ut non peccemus impleamusque iustitiam, posse sufficere naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio, eamque esse dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc uoluntate possimus, et quod adiutorium legis mandatorumque suorum dedit et quod ad se conuersis peccata praeterita ignoscit. in his solis esse dei gratiam deputandam, non in adiutorio nostrorum actuum singulorum; posse enim hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit.","prev":{"citation":"De Gestis Pelagii 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/60"},"next":{"citation":"De Gestis Pelagii 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gestis-pelagii/62"},"credit":{"text":"Augustine, De Gestis Pelagii, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa044/stoa0040.stoa044.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}