{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.34.23-40","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.34.23-40","ref":"1.34.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":279,"text":"I, 29)? Utrumque enim donatum esse testatus est, et quod credit in Christum, et quod patitur quisque proChristo. Isti autem libero arbitrio sic applicant fidem, ut fidei videlicet reddi videatur, non gratuita, sed debita gratia: ac per hoc jam nec gratia, quia nisi gratuita, non est gratia. CAPUT XXXII. — 35. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librura (a) vult transire lectorem, cujus vobis ' commemorationem fecit: in quo ea de quibus nun interrogabatur, multa disseruit. Sed nos de quibus agimus cum illis, ipsa videamus. Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quærebat, disputationem quantam voluit terminasset: c Et Baptisma, > inquit, < unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse cclebrandum. i Hoc certe vos et a præsente audisse dixistio: sed quid prodest, quod eisdem verbis in parvulis, quibus et in majoribus, celebrari dicit Baptismi sacramentum, cum res a nobis, non sola verba quærantur? Plus est quod vobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, < infantes in remissionem peccatorum percipere Baptismum. > Non enim et hic dixit, in verbis remissionis peccatorum; sed eos baptizari in ipsam remissionem confessus est: et tamen si ab eo quæreretis, quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere contenderet. CAPUT XXXIII. — 36. Quis crederet, sub hac quasi manifesta confessione sensum latere contrarium, nisi eum Coelestius aperuisset? Qui in libello luo, quem Romæ gestis ecclesiasticis allegavit, < parvulos et baptizari in remissionem peccatorum > confessus est, et negavit < ullum habere originale peccatum. > Sed nunc non de Baptismate parvulorum, sed de adjutorio gratiæ potius, etiam in libello fidei suæ, quem Romam misit, quid Pclagius senserit attendamus. < Liberum, inquil, « sic confitemur arbilrium, ut dicamus nos indigere Dei semper auxilio.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.34.1-22","label":"1.34.1 to 1.34.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.1"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.34.41-56","label":"1.34.41 to 1.34.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.34.41"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}